- SIMOIS
- SIMOISentis, Castaldo Simoers, Turcis Chisime, fluv. Troadis, qui ex Idâ monte labitur per campum Troianum, qui ab co dicitur Simoesius, et mari appropinquans commiscetur Xantho, atque in paludem cogitur; quae exit in Hellespontum iuxta Sigeum promontorium. Dionys. v. 812.Ξάνςθῳ ἐπ᾿ ἐυρὺ ῥέοντι καὶ Ι᾿δαίῳ Σιμόεντι.Virg. Aen. l. 1. v. 621.Tunc ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae,Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?Vide Scamander. Maximam autem fluviis hisce famam Ilium, cuius moenia olim praeterlabebantur, conciliavit; unde famâ quam naturâ maiora esse flumina, affirmat Mela l. 1. c. 18. Item fluv. Siciliae. Strabo l. 13. Οἱ δ᾿ εἰς Αἵγεςταν τῆς Σικελίας φασὶ κατάραι τὸν Αἰνείαν Ϛωὶ Ε᾿λύμῳ Τρωῒ καὶ Ἔρυκα, καὶ Λιλυβαῖον καταςχεῖν καὶ πεταμοὺς περὶ Αἴγεςταν προϚαγορεῦσαι Σκάμανδρον καὶ Σιμόεντα. Nempe ab eorundem nominum fluminibus, in pristina patria Troade. Sic enim eôdem librô antea, οἱ δὲ ποταμοὶ, ὅτε Σκάμανδρος, καὶ ὁ Σιμόεις μικρὸν ἔμπροςθεν τȏυ νῦν Ι᾿λίου συμβάλλουσιν, ἐίτ᾿ ἐπὶ τὸ Σίγειον ενδιδόαϚιν. Item fluvius Epiri, in mare Ionium, per Buthrotum se exonerans. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.